- ALODE seu ALODIUM
- ALODE seu ALODIUMGall. Aleu, Aleu Franc seu Franc aleu, praedium est liberum, nulli servituti obnoxium, ideoque Feudo oppositum, quod hoc sem per alicui subiaceat servituti. Item hereditas, quae nobis obvenit, a parentibus, acquisitae contraria, quam ideo Beatus Rhenan. Rerum. Germ. l. 2. in separabilem esse asserit a familia: quin et ideo ein anlot vel anlod dici Germanice. Spelmannus Feudum dicit, quod absque Domini licentia, nec ad extraneos olim transiret, nec ad filios aut nepotes: Alodium, quod per omnem heredum seriem discurreret, et cuivis e populo, etiam reclamante Dominô, dari posser et venundari, Proptereaque Alodium dici existimat, a Saxon. aleod, quasi populare: Sic ut Feudum sit praedium dominicale, Alodium populare. Dicitur etiam Alodium, terra libera, quam quis a nemine tenet, nec recognoseit, licet sit in alieno districtu et iurisdictione: ita quod solum est sub domino districtus, quoad prorectionem et iurisdictionem. Apud Goldastum in Comm. ad Burchard. ponitur vox simpliciter, pro fundo vel praedio, ac quavis hereditate. Alibi fundus dicitur apud Sigebertum, Res mancipi interpretantur etc. Henr. Spelmannus in Glossar. Car. du Fresne Alodis quivis fundus est. Dudo de Actis Romanor. l. 2. Dedit itaque filiam suam, Gistam nomine, uxorem illi Duci, terramque determinatam in alodo et in fundo, a fiumine eptae etc. Ubi fundus, et alodus idem sonant, quod proprium immobile, quô modô Galli dicunt, Donner en fonds, en heritage, en propre. Unde Alodium, idem esle dicitur, quod praedium i. e. possessio, herediras, a beneficio diversum in eo, quod hoc ad vitam tantum datur. Et quidem in LL. Salica, Baiuvar. Ripuariorum et Angliorum semper Alodis, in contextu per vocem hereditas redditur; alibi per proprietatem, proprium etc. Hinc phrases, dare in Alodem, relinquere in Alodem: et bona transire Alodem dicuntur, quae in proprietatem dantur; apud Eadmerum Histor. l. 1. p. 18. Proin interdum Alodeum opponitur compar ato seu acquisito, in Formulis veter. Apud Bignonium: licet alias saepe etiam pro comparato usurpetur. Porro Alodium nude positum, saepe pro praedio immuni et quod nulli praestationi aut oneri obnoxium est, usurpatur, imo quod ab omni quoque servitio reali et personali liberum: licet illius possessor dominum agnoscar, a quo illud tenet in Feudum honoratum. Charta Berttandi de Montelauro A. C. 1274. Vendo ------ trado, cedo, pro libero et franco et abshito immuni alodio, tamen cum consilio D. Petri Regis Aragonum ac Domini Montispesluli in quo infra scriptae tenentur in feudo et pro feudo honorato, sine praestatione census, usatici, canonis et alterius servitii, tam realis, quam personalis et alterius cuiuslibet generis, omnes res, quas habeo ------ in decimaria de Terminis etc. Hinc tenere in alodium, in Consuetud. Pictav. tenir en aleu. Quod idem aliquando cum adiectione Alodium liberum dicitur. Duplex autem illud, alterum Nobile, Gall. Aleu noble; quod iurisdictionem seu superiorem iustitiam haber, et nulli homagio aut servitio feudali, nullisque laudimiis, obnoxium est: alterum Villanum, Gall. Aleu roturier, quod iurisdictione instructum non est. Quaeambo, etsi immunia et libera dicantur, a superioritate. alterius tamen non eximuntur: unde Alodium liberum aliquatenus feudum est, sed immune a servitiis feudalibus; tametsi diversum a Feudo Franco quod licet liberum a servitiis, dominio tamen obnoxium est. Interim saepe Alodia nullos agnovisse dominos, colligere est ex veterib. Tabulis. Unde inter alia in RegestoComiratus Tolosae, apud Car. du Fresne, exstat homagiumBernardi V. Comit. Convenarum, praestitum Raymundo comiti tolosano, A. C. 1244. in quo agnoscit, quod feoda, que modo recepit a Dn. Comite Tolose, ipse et Antecessores eius non tenucrant in feudum ---- imo erat alodium proprium etc. Quare vero Alodiarii praedia sua interdum sic in feuda ultro erigi curarent, servitiisque feudalibus sese adttrmgerent, praeclare apcrit Lambertus Ardensis: Audierat saepius et a Patribus suis didicerat, quod antiqui Nobiles multi in Ghinensi terra manentes, postquam ---- Pontivi quondam et S. Pauli atque Ghinarum Comes Walbertus saeculo valedixit et terram Ghisnensium --- derdliquit heredivus, a viris nobilibus sive Episcopis, sive Abbatibus, sive Praepositis, vel etiam quibuscumque Ecclesiarune Praelatis, aut personis, ut maioris militarent nominis auctoritate, et sub maiorum protectione in secura pace viverent, similis conditionis donô, et sua in feudum susceperint praedia. Haec autem fuerunt ea, que per eundem et ad eundem Episeopum de allodiis sive prediis in feudum commutavit Adela etc. Vocis etymon quod attinet, Cuiacius Alodium dictum vult quasi sine lode, quod eius possessor sit sine lode et nemini sit Leodes, i. e. vastallus: seu, quod libera sit possessio, sine recognirione feudi, alienabilis et ablque laudemii solutione, quod Leod Gallis; ita Macer in Hierolex. Budaeus, a laudatione ???uctoris effictum vocabulum censet, quod qui praedia eô iure habent, laudare, h. e. nominare auctorem suum non tenentur. Rhenanus et Vadianus a Germ. anlodt ut dictum deducunt, quod ca bona familiis coniuncta essent: ex an et lot, quasi adsortium, sors quae ad aliquem heredirate pervenit. Alii item a German. los, i. e. sors, quasi alodium sit praedium, quod sine sorte obvenir; vel etiam a voce ald eiusdem linguae, i. e. vetus, antiquum, apud Aventinum; quae notatio Bignoniô iudice, ad hereditatem et paternam terram signisicandam, proxime accedit, ut alias originationes Carolo du Fresne memoratas omittam: qui addit, plerosque e doctioribus existimare, vocem esse primigeniam Francicam, quae praedium, ac rem proprierariô iure possessam, denoter, vide eum erudite de hac materia disserentem, in Glossar. Sunt quoque, qui vocis husus sonum ad Caesaris iam autem petvenisse olim credant, qui legionem, quam in Gallia conscripsit, a vocabulo Gall. Alaudam vocâsse legitur, apud Sueton, in Vita eius, c. 24. Hinc Aloarii vel Alodiarii, qui alodia tenebant, adeoque de praediis suis, in consultis quibuslibet Dominis, pro libitu statuebant. Inter quos praestantiores erant, qui Gallis Leudes Francs, h. e. Nobiles, militiam ex arbittio tractantes, nullius Domini im periô evocati, nulloque feudali gravamine coerciti sui iuris homines; sed qui dominum tamen agnoscebant, et fidelitatem iurantes, censum Domino quantulumcumque augebant. Aliivero de nemine illos tenuisse asserunt: ac si, Hanoniorum more, a Deo et Sole suum accepislent patrimoniusm. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archcol. etc. Sed et sic vocari nonnumquam, qui asodium seu praedium Domino obnoxium renent, docet idem Car. du Fresne, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.